Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 86

Precedente Successiva

Caput XXIV.
De anima humanae sententiae variae.
~ Considerans Pythagoras omnes operationes homini convenientes
belluis quoque convenire, sensum, memoriam,
discursum et intelligentiam ex praeiactis exemplis in eis argumentando,
incidit in opinionem, quod humanae animae
ex corporibus nostris solutae in brutorum nascentium migrarent corpora,
et ex eis in nostra pro meritis vitae, ut iustitia eum monebat. Nam
informatione modo organorum differunt a nobis Bruta, et in his parum.
Sicut Anatomistae et Pictores peritiores bene intelligunt. Quoniam vero
Animam veluti sepultam in corpore esse vidit, et sicut in carcere afflictam,
coniecturavit aliquam ob poenam a prima sapientia iustissime
omnia gubernante corpori esse alligatam. Plato putat eas in coelo peccasse
in aula Dei: Origenes hanc spectatur opinionem, praesertim quia
Salomon confirmare ipsam videtur dicendo:

puer eram bonus, et cum
essem magis bonus sortitus sum animam bonam, et veni ad corpus in coinquinatum

.
Virgilius canit a Deo mille post annos in corpora eas prius
tamen purgatas alibi, malorumque oblitas, quae hic passae sunt, quodam
Dei ioco iterum mitti: Plato ludum Deorum hominem esse, animamque
immortalem esse, non ob Aristotelis ineptas rationes, sed ob alias doctiores,
et assentitur Pythagorae et Timaeo conterraneis nostris, in transmigratione
animarum post decem mille annos. Eandem opinionem Esseni
sectati sunt, et Pharisaei multi, proptereaque putarunt Iesum
esse vel Ioannem , vel Heliam , vel Hieremiam ; et hodierno tempore
Bracmani plerique et Cataini consentiunt transmigrationi. Sed audio
plurimos Indos opinari, nos esse similes bestiis, et organis tantum aptioribus
ad rectius operandum nos antecellere. Ergo Epicurus regnat, magis
autem inter eos, qui ipsum abominari se simulant. Hoc credunt Machiavellistae
et Politici aquilonares. De antiquioribus invenio Herodotum
admirantem, quod quidam animorum immortalitatem crederent,
adeo tunc oppositum verius vulgo habebatur. Eandem sententiam
plurimi Peripatetici Aristoteli adscribunt, qui nimirum aeternet solum
intellectum agentem unicum in tota specie hominum. Quorum opinio prostravit
fidem, amicitiam, et probitatem, impiosque facit homines, seipsos, id
est corpus mortale tantum amantes: Ac Sadducaeos prorsus fictitios. Utinam
apertos. Quoniam vero non utilitas, nec honor generis humani persuadere
nobis nostram debet immortalitatem, ut ipsi dicunt, sed veritas:

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche